- DIANA
- I.DIANAIovis filia ex Latona, eodem cum Apolline partu edita. Haec, ob virginitatis amorem, fertur hominum consortia fugisse, et ut a se libidinis pruritum amoveret, venando silvas incoluisse. paucarum virginum comitatu contenta. In inferis Hecate, in silvis Diana, in Caelo Luna, Phoebe, Delia, Cynthia dicta. Sub Lucinae nomine, a parturientibus invocata est, Horat. Ca???m. l. 3. Od. 22. v. VI.Montium Custos, nemorumqueve virgo,Et alibi, in Carmine saeculari. v. 6.Phoebe, silvarumqueve potens Diana.Catull. saecul. Carm. 34. v. 9. et seqq.Montium Domina, ut foretSilvarumque virentium.Saltuumque reconditorumAmniumque sonantium.Inde turba Diania, apud Ovid. Fastor. l. 5. v. 141.Exagitant et lar et turba Dianiarfures:Pervigilantque lares; pervigilantque canes.pro canibus, et Arma Diania pro instrumentis venatoriis Gratio dicuntur. Integroe Tentator Orion Dianae, i. e. Castae. Laudatissimum templum habuit apud Ephes. 127. columnis, a totidem Regibus substructis in nixum, quod die Alexandri Mag. natali arsit: Cultu eius, usque ad Apost. Paul. tempora perdurante. Vide Actor. c. 19. v.24.27. 28. 34. 35.aliud item in Taurica Reg ubi carne tantum humanâ litabatur. Lucan. l. 1. v. 441.Et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae.Sic dicta, ab Iana, si Macrob. credimus, d. literâ additâ: Iana enim Luna est. Alii a Διὸς eam appellatam volunt, h. e. a Iove, quasi Ioviana, quia Iovis filia: quidam quasi Devianam vocant, quoniam venantes per sylv as et devia errare solent. Triplex Cic. est l. 3. de Nat. Deor. Prima Iovis et Proserpinae filia, pennati mater Cupidinis: Secunda, quae celebratissima, et a Graecis primo dein Romanis, summis honoribus culta, de qua hic: Tertia, cuius patrem Upin vocat, matrem Glaucen. Pingebatur Diana, specie feminae comâ dissolutâ, quae arcum tenebat et sagittam, cervos quoque cornutos in venatione insequi videbatur, hodiequeve in nummis antiquis cernere est. Addita quoque simulacro retia, tamquam necessaria venatus instrumenta, ut et venabula, lineae versicolores, canesqueve catenati. Dianoe Segestanae simulacrum etiam dextrâ manu facem praeferebat, M. Tull. 6. Verrinâ. Venerationis indicium insigne, quod sollenne iuramentum per illam olim conciperetur. Primum ei templum Romae in Aventino monte exstructum fuit a Latinis, Servio Tullio regnante: qui populis Latinis in unum corpus collectis, soederis leges civitatibus conscripsit, conditoque templo, ritus celebrandi festi atque fori constituit: cuius rei memoria ne ullâ temporum iniuriâ aboleretur, in aerea columna decreta concilii et civitates eius conventus participes incidit. Columnam autem in templo Dianae dedicavit, inseriptam literarum characteribus Graecanicis, teste Dionysio. Huic templo boum cornua fuisse affixa, cum reliquis Deae fanis cervorum affigerentur, tradunt Liv. atque Plutarch. Fuêrunt et aedes Dianoe in Caelio, quae hodie S. Ioh. Evang. sacra est: item in Subura. Cervâ illi litabatur, incidebantqueve eius sacra in d. a. Martii, et 13. Aug. seu idus. Mart. l. 12. Epigr. 68. cuius epigraphe de Idibus Maro nis,Maiae Mercurium creastis Idus,Augustis redit Idibus Diana.Tum mulieres voti damnatae ac compotes, ab Urbe ardentes faces in nemus Aricinum, ubi religiosissime fictitium hoc Numen colebatur, ferebant. Ovid. in Fastis; l. 3. v. 270.Saepe potens voti frontem redimita coronisFemina lucentes portat ab urbe faces.Venatores quoque codem faces spicatas deferebant, canesque suos morbo ac scabie affectos, infulis velatos, Deae sistebant, omni instrumento venatorio ante illam collocato, Grot. de Venatione. Imo ipsa Diana his feriis vacare credebatur. Stat. l. 3. Silvar. 1. v. 57.------ ------ ------ Ipsa coronatEmeritos Diana canes, et spicula tergit:Et tutas sinit ire feras.Vide Adr. Turneb. Advers. l. 7. c. 26. Groecis Α῎δτεμις dicta, Athenis in Munychia, portu Atticae Piraeeo proximo, templum habuit, unde feltum ei sacrum Μουνύκια, quod incidebat in d. 16. Aprilis, hinc Μουνυχιὼν vocati. Apud Ephesios autem inprimis culta est, ubi triplex templum habuisse, legitur: Quorum primum, cuius architectus Chersiphron fuit, ab Herostrato, ipso Alexandro Mag. natali die, incensum est, Olymp. 106. Idem secundum quoque aliquibus dicitur, quia postquam a praedicto Chersiphrone Gnosio et filio eius Metagene oedes instituta est, Demetrius postea ipsius Dianoe servus et Poenius persecêre. Vitruv. Postquam vero flammis datum est templum, novam et meliorem eius structuram, collatis tum ex propriis facultatibus, tum ex mundo muliebri, sumptibus, fabricatam, refert Strab. Dinocrate eius architecto. De quonam horum templorum, intelligendus sit Plin. l. 36. c. 14. Magnificentioe ucra admiratio exstat templum Ephesioe Dianoe ducentis viginti annis factum a tota Asia etc. ubi magnificentiam eius prolixe persequitur, dubitant Eruditi; sed ultimum intelligi vult Oisel. Notis ad A Gellii l. 2. c. 6. uti nomen eius, qui templum Diaxoe Ephesioe incenderat, nequis ullo in tempore nominaret. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 814. et in voce Templum. Quid intelligendum per ναοὺς ἀργυροῦς Α᾿ρτέμιδος, Actor. c. 19. v. 24. templa argentea Dianoe, dubitant Eruditi. Erasm. in Annotat. hoc vocabulo significari aediculas seu thecas templi effigie, in quibus statuae reponebantur, admonet. Simili ratione Chrysostom. κιβώτια μικρὰ, i. e. parva scriniola, explicat. Et Να̈ίδια appellari, armaria Plin. l. 3 5. c. 2. Imaginum amorem flagrasse quondam testes sunt Atticus ille ciceronis vide infrased et aliquo modo Imaginibus non passus inter cidere figuras, aut vetustatem aeri contra homines valere etc. e quibus maiorum depromebantur imagines, apud Polyb. deprehendimus. Beza vero, Demetr. Templa argentea Dianoe procudere fuisse solitum ait, i. e. aut in nummis, aut aliis imagunculis celeberrimi illius templi typum repraesentare ac peregrinis adventantibus divendere, ut etiamnum hodie faciunt eiusmodi Artifices iis in locis, ubi solent a nonnullis religionis causâ vota suscipi. Istae igitur imagunculae seu nummi, ab ea figura quam repraesentabant, Templorum cognomentum retulêrunt, sicuti simili prorsus ratione Deliorum seu Atheniensium num mos quosdam Boves: eorundem Atheniensium alios quosdam Κόρας i.e.puellas? alios Corinthiorum Πώλους, i. e. pullos: alios Pelopohnesiorum Χελώνας; testudines vocabant. Sic apud Rom. Naves quidam nummi dicti reperiuntur. Additqueve idem Beza, duos istiusmodi nummos pervetustos se inspexissie, in quorum altera parte Ephesinae illius Dianae πολυμάςτου, in altera templi imago, cum his literis DIAN. EPHES. sculpta fuerit etc. Habuisse Dianam Gentilium cum Iemima, filia natu maxima Hiobi multum affinitatis, primo nomen docet: Η῾μέρα enim, i. e. dies, quod inter cognomina Dianae fuisse docer Hesych. Hebraeis, Syris, Arabibusque est [Gap desc: Hebrew]: quin Latinorum Diana a die convenienter deducitur. Dein sedes utriusque: Nam et Dianam Persicam finxêre et quae vagaretur circa Euphratem, i. e. verius Arabica, quam Persica, Agrestem secêrunt quoque montium et nemorum custodem, i. e. quae in Arabia Deserta, quam incultam credidêrunt, sedem habuerit suam. Formae insuper praestantiâ Diana inclita legitur, unde Η῾μέρας et Εὐκλέας nomen, quod iemimae apprime convenit. Spanhem. Hist. Iobi. Unde forte superstitionis origo: quamvis et Dianoe nomen aliis quoque adaptatum esse notum sit, quemadmodum plures Veneres, plures Hercules etc. Antiquitas habuit. Plura vide apud Iohn. Gerhard. Voss. de Orig. et Progr. ldololat. passim, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 7. cum Paralipom. th. Dempst. etc. Addam saltem, omnium ceterorum Numinum iuramenta faciliora violari habita, quam huius Deae, utpote cuius odium accerbissimum putabatur. Sed et multa fabulatorum commenta afferri posle, quibus neque ἀειπαρθένος illa semper virginitatis admodum cauta demonstrari possit, docet Casp. Barth. Animadvers. ad Pap. Stat. Theb. l. 4. v.. 256. De Templi eius, quo olim Ephesus superbiebat, ruderibus, qualia hodiequeve visuntur, vide Iac Spon. Itiner. Groec. Part. I. p. 332. et seqq. Idem Inscriptionem Latino-Graecam Dianoe Ephesioe, Caesari Augusto, Tiberio Caes. filio eius, et Civitatl Epheso, factam et consecratam a Gaio Sextilio Pollione, 2. leuc. ab urbe, aquaeductus, qui Ephesum pergebat, ponte strati monumentum, etiamnum exstantem, exhibet Part. III. p. 135. Apud Plin. l. 35. c. 10. Apelles inter alia pinxisse Dianam, sacrificantium virginum choro mistam, quibus vicisse Homeri versus videtur idipsum describentis, (Il. ζ.) item Megabyzi Sacerdotis Dianoe Ephesioe pompam, etc. Vide quoque infra Mucianus. Addo, quod producit primam syllabam. Virgil. aeneid. l. 1. v. 499.Exercet Diana Choros 5Horat. l. 1. od. 21. v. 1.Dianam teneroe dicite virgines.Vide porro Dictynna, Hecata, Lucina, Luna, Noctiluca, Proserpina, Trivia. Item Ovid. Metam. l. 3. v. 156.Nomine Gargaphie, succinctoe sacra Dianae,Cuius in extremo est antrum nemorale recellu.Ibid. v. 163.Hic Dea venatu silvarum fessa solebat.Virgineos artus liquido perfundere roreIbid. v. 181.Implevere nemus: clrcumfusoeque DianamCorporibus texere suis.Ibid. v. 185.Is suit in vultu visae sine veste Dianae.Ibid. v. 252.Ira pharetratoe fertur satiata Dianoe.Hesiod. Theog. Plin. l. 7. c. 38. Mentori Capitolinus et Diana ephesia, quibus fuêre consecrata artis eius vasa. Ibid. l. 16. c. 40. Cedrumque claro de omnibus materiis iudicio in templo Ephesioe Dianoe. Vide infra eod. l. etc. De ipso simulacro Deoe ambigitur . Vide infra cod. l. c. Et in Hispania Sagunti aiunt templum Dianoe a Zacyntho aducctoe cum conditoribus annis ducentis ante excidium Troioe. Diod. Sic. l. 16 Solin. Euseb. Plutarch. Daus. Strab. Natal. Com. EPITHETA DIANAE VARIA. Aethiopica. Agrotera seu Agrestis; dicta est, quod in agris versaretur. Alphea. Aricina, vide Nemus. Amphipyros. Α᾿ριςτόβουλος, templum Melite habuit, in quo sepeliebantur, qui carnificis manu erant interempti. Vide infra Melite. Bendis, apud Thraces; quae Μεγάλη θεὸς, item Δίλοκος Hesych. Cratino Thrissis, appellata est, vide infra Thraces. Bubastis, ab opp. Aegypti nobili, ubi culta. Caryatis. Chiton, quasi Tunicata, quod puerperae doloribus defunctae vestimenta ei sua consecrarent. Cynegetis, q. Canum actrix. Dictynna, a retibus. Enodia. Ephesia. Εὐκλέα. Hecate. Η῾μέρα, ob formae, quâ excellebat, pulchritudinem. Hymnea. Ilithyia. Lephria. Leucophrys, cui cum sacrificaret Themistocles, contra Patriam, pro Persarum Rege, expeditionem suscepturus, Val. Max. l. 5. c. 6. exceptum paterâ tauri Sanguinem hausit; et ante ipsam aram quasi quoedam pictatis clara victima concidit. Vide Eruditorum Notas ad C. Nep. in eo c. ult. Lochia, a levando sen curando partu. Lucina, quod in lucem fetum produceret. Luna, sub cuius Numine omnes Deas cultas fuisse; docent Eruditi. Lye. Multimammia, vide infra in hac voce, it. Trivia. Munychia, apud Atheniens. culta.Noctiluca. Ops, quae parturientibus pariter et Venatoribus praeerat. Orthia, it Orthesia. Pergaea. Proserpina. Regina Caeli, apud Israelitas. Sciluntia. Scythica. Taurica, Ταυροβόλος, Ταυροπόλος, et vide infra. Trivia. Virago vide infra. A Diana, dictus est quandoque Mons Dianoe Romae, qui alias Aventinus appellatus communiter est: quia in eo praeter altare Herculis, templaqueve Iunonis, Minervae ac Lucinae consecrata, Diana quoque ibidem suum fanum habebat, ut supta diximus. Quemadmodum idem mons Murcius quoque vocitatus legitur, a Murciae, i. e. Veneris templo, vide Ioh. Rofin. Alex. Genial. dier. l. 9. c. 11. Thom. Godwyn. Anthologiae Romanoe l. 1. s. 1. c. 7. etc. Sic ad Dianam, locus est iuxta Spalatum, versus Oceid. portûs partem, in Tab. Peutingeriana, ubi hodie Aedes S. Georgio dicata, quod ibi loci forte fanum aliquod haec Dea habuerit, uti adnotat Spon. supra laudatus l. c. p. 104.II.DIANAfluv. Hisp. Tarraconensis. Ptol.III.DIANAlegitimata Filia Henrici II. Gall. Regis Horatii Farne sii, Ducis Castr. dein Franc. Ducis Montmorantii, Mareschalli Franciae, uxor. Obiit A. C. 1619. Aet. 82.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.